Dati bibliografici
Autore: Matteo Chiromono
Tratto da: Chiose alla Commedia. Tomo I
Editore: Salerno, Roma
Anno: 2004
Pagine: 183-190
Ostente exclusione Virgilii in fine praecedentis capituli, poeta in isto nono capitulo vult ostendere auxilio cuius ingressus fuerit. Et praesens capitulum iti partes habet. In prima describitur consilium Virgilii circa ingressum. In 2a monstra infernalia, quae sibi apparuerunt in ipsa turri. In 3a quis ipsos introduxit in civitatem. In 4a prima poena quae reperitur: et est hereticorum.
[1] [Quel color] Pallor qui est signum vilitatis. [mi pinse], ostendit.
[2] [in volta], retrorsum.
[3] [più tosto] Ne Dantes timeret citius deposuit Virgilius ruborem iracundiae quam fecisset. Nam erat tam iratus quod non deposuisset tam cito, nisi fecisset causa Dantis. [il suo novo], ruborem quem ex iracundia conceperat repulse. [ristrinse], occultavit.
[7] [pura noi] Clara voce ait.
[8] [se non] Demissa voce. [tal ne soferse], cuius auxilio intrabo et more irati imperfecto sermone utitur.
[10] [Io viddi], intellexi.
[11] [che poi venne] Quando dixit se non.
[12] [che fur parole a la prima diverse] Quia prima verba promittebant spem ingrediendi, sed secunda dubium afferebant; sed dubium ipsum coperuit spe illius qui venturus erat.
[14] [la parola tronca], videlicet se non.
[15] [ch'el non tenne], quam tenerent ipsa verba, vel quam fuerit effectus ipsorum verborum.
[16] [In questo fondo] Interrogat Dantes Virgilium.
[17] [discende mai alcun] Fuitne aliquis poeta antiquus, qui huc descenderet, idest qui hanc materiam ita describeret sicut ego? [di primo grado] Nam anime poetarum sunt in primo circulo cum animis illustrium privatae tantum spe, ut supra 4° capitulo dixit.
[18] [la sperancia tronca], amittit. Nam pena eorum est amissio spei quia desperant posse Dei frui visione.
[19] [di rado], rare.
[20] [di noi], ex nobis.
[22] [altra fiata qua giù foi] Fabulosum est quod Virgilius alias in Infernum iverit compulsus ab Herictone; sed haec omnia ab eo finguntur ut videatur novisse omnia illa loca, per quae ducturus est Dantem. Et ideo dicit se fuisse etiam in ultimo et infimo circulo ubi proditores puniuntur.
[23] [congiurato], compulsus magice. [Eritton cruda] De qua Lucanus in vi°. A qua Sexti Pompeii filius voluit eventum belli civilis praenoscere.
[25] [di poco era di mi la carne nuda] Quia ad artem magicam est opus recenti cadavere, quod adhuc a terra non sit consumptum.
[26] [muro], civitatis.
[27] [del cerchio di Giuda] Iudas cruciatur in fundo putei infernalis, sicut ultimo capitulo patebit.
[29] [gira], claudit.
[31] [Questa palude] Haec dixit Virgilius, ut videatur bene omnia loca novisse. Unde quia potuisset dicere Dantes: «ingrediamur per aliam por- tam»; ideo inquit Virgilius: «haec civitas circumdatur undique a palude, et est unicus aditus, nec poterimus iam ingredi absque contentione». [gran pozzo], magnum fetorem. [spira], emittit.
[33] [senz'ira] Quia iam iratus fuerat ob repulsam.
[34] [e altro disse] n pars, in qua auctor ponit quomodo demones viden- tes eos nolle discedere ad terrorem adduxerunt tres furias, quae eos omnino discedere cogerent. Nam iste sunt causa omnium malorum, ideo occurunt homini volenti vincere vicia. Quae ideo ab omnibus tres esse finguntur, quia omne malum mente, lingua et opere committitur. Prima enim est Alecto quae est prava cogitatio, et impausabilis interpretatur, sicut mala mens homi- nis. Secunda est Tessyphone, prava locutio. Tertia est Megera, mala operatio; quam tres quoscumque vertunt in furorem. Alias persuasiones.
[36] [l'altra torre] Hacc est illa turris quae primae respondebat, ut supra dixit in principio praecedentis capituli. [rovente], rubentem, ardentem.
[37] [donde], in qua turri. [in un punto furon dritte ratto] Quia homo subito inducitur in malam cogitationem, locutionem et operationem.
[38] [di sangue tinte] Quia furiae impellunt homines ad sanguinis effusionem.
[39] [che membra feminine avean e atto] Specie foeminea ideo finguntur quia non est caput super caput serpentis, nec ira super iram mulieris. Quoniam mulier etiam facit omnia valde; nam immoderate amat, ardenter odit. Dat etiam eis nomina foeminina quia virtutes et vicia et scientia foeminino nomine appellantur.
[40] [idre] Sunt fraudes et astutiae venenose.
[41] [ceraste] Cerasta serpens est habens in capite cornua.
[42] [onde], ex quibus. [avinte], alligata.
[43] [le meschine], miseras ancillas.
[44] [regina], Proserpinae.
[45] - [Erinne] Erinnis dicitur furia ab Ερις quod est lis, quia lis concipitur mente, dicitur lingua, comittitur manu.
[46] [Megera dal sinistro canto] Quae habet malum cantum. Est enim peior quantum ad scandalum in foro civili, idest in aperto, non in foro conscientiae. Et ideo datur ei pars sinistra, quae semper peior est.
[47] [quella chi piange dal destro è Aletto] Quia ab ea emanat omnis causa luctus, scilicet a mala cogitatione.
[48] [Tissifone è nel megio] Quia locutio est organum medium quo animus operatur. [e tacque a tanto], et tunc tacuit, dictis illis verbis.
[49] [Coll’'ungie si findea ciascuna il pecto] Quod proprie est officium primae, scilicet Alectus, quod mala cogitatio versatur in pectore, ubi est cor.
[50] [batteanse a palme] Quod proprie est officium tertiae, Megare scilicet. [et cridavan sì alto] Quod est officium secundae, scilicet Tissiphonis.
[51] [per sospetto] Timens ne plus obstarent quam demones.
[52] [Medusa] Quid per Medusam intelligatur, multa varia dixerunt. Alii namque libidinem intelligunt, quia ipsa Medusa fuit virgo formosissima, quae pulchritudine sua homines saxeos reddebat; quam furiae vocabant contra auctorem, quia libidinis impatiens fuisse dicitur, quem hoc vicio credebant expellere, sed hoc non est verum, quia alibi de libidine tractavit, quae extra civitatem punitur, nec potuisset mulier eum a tanto opere revocare. Alii dicunt per Medusam astutiam significari; et ideo crines serpentinos habere fingitur, sed hoc loco isto non convenit. Ali dicunt cupiditatem significari, quia Medusa Gorgon dicitur, idest terre cultrix, ex qua terra omnis cupiditas nascitur, quae maxime hominum mentes expugnat; sed cum supra cupiditatis vicium sub Plutone puniatur, nihil huic loco convenire videtur. Alii dicunt Medusam generalem terrorem significari, quod verius esse videtur, quia terror maxime auctorem impediebat, sicut patuit in fine capituli praecedentis. Si ipsum terror revocabat ab ingressu generali et facili, sicut ostensum est capitulo 2°, quanto magis ab ingressu difficillimo istius civitatis, quae habet tot milia vitiorum? Omnes vocabant Medusam in auxilium suum. [sì ‘l farem di smalto], faciemus ipsum saxeum, quia quicumque cam aspiciebat, vertebatur in saxum, quasi dicat: faciemus ipsum obliviosum sul et insensibilem.
[54] [mal non vengiamo in Teseo l’asalto] Arguunt furiae quod poetae sit obstandum quia si olim obstitisset Theseo, iste, perterritus eius exemplo, nunc non accessiset. Theseus enim una cum Hercule et Peritoo ad inferos descendisse dicitur Proserpinam rapturi; quod ideo fingitur, quia homines fortes sua virtute ct prudentia domant et vincunt vicia. Sed Virgilius dixit ipsum adhuc esse in inferis ut «sedet eternumque sedebit / Infelix Teseus». Male nobis cessit, quia non vindicavimus factum Tesei.
[55] [e teni il viso chiuso] Quia primo aspiciebat turrim.
[59] [mi volsi], a turri. [e non si tenne], non acquievit.
[61] [o voi ch'aviti l’intelletti sani], qui estis eruditi circa figmenta poetica.
[62] [la dottrina che s'asconde], moralem, allegoricam.
[64] [e già venia] m pars, in qua describitur adventus Mercurii. Ad cuius rei notitiam est sciendum, sicut omnes poetae attestantur et potissimum Martianus Capella in libro De nuptiîs Mercurii, quod Mercurius est secundus planeta supra lunam et deus eloquentiae et sagacitatis fingitur; facit enim homines affabiles, eloquentes et callidos et dicitur deus mercatorum, quorum proprium est eloquentia et calliditas. Et, quia in unaquaque arte committuntur multae fraudes, ideo Virgilius fingit se non posse ingredi civitatem plenam fraudum absque Mercurio et eius influentia et, quia dicit ipsum venisse cum magno impetu, figuratur magna virtus et potentia eloquentiac, quae frangit omnia sibi obstantia, immo aliquando hostium iram perfringit, sicut narrat Valerius de Antonio oratore eloquentissimo, ad quem interficiendum, cum Marius satellites suos misisset, eorum animos sua eloquentia adeo delinivit, ut, abiectis gladiis illorum, eum concionantem audirent. Sed superveniens alius, qui eum non audiverat, concionantem interfecit.
[65] [con fracasso d'un suon] Quia Mercurius veniens magno strepitu scindebat aquam.
[66] [le sponde], latera vallis.
[67] [Non altramente fatto che d'un vento] Sonus factus a Mercurio erit similis sono alicuius venti qui flet contra ignem comburentemi silvam.
[67-69] [d'un vento... la selva] Ventus eloquentiae, silva populo, ignis iracundie comparatur.
[68] [li adversi ardori], ignes qui ex adverso exurunt aliquam silvam.
[69] [che fier], ferit. [e senza alcun ratento] Ita eloquentia ferit populum iratum, quod saepe Cicero fecisse in suis orationibus demonstrat. Sicut enim ventus ignem alio transportat, ita eloquentia iram et furorem populi alio deducit, ubi sit minus damni vel periculi.
[70] [Li rami schianta] Ita eloquentia omnia contraria argumenta disolvit.
[72] [le fiere e li pastori] Ita eloquentia subditos et dominos vincit.
[73] [‘l nerbo], robur visus intellectualis. Nam, ut dicunt physici, ab oculo transmittitur quidam nervus, qui ducit veras spcies rerum quae videntur ad intellectum, quem dicit nunc esse intendendum.
[74] [antica] Quia infernus factus fuit ab initio creationis, ut patuit supra tertio capitulo.
[76] [Como le rane] Ita rei fugiunt ab ore et facie eloquentis oratoris et advocati, unde fingitur quod Mercurius suscitat et interfecit homines.
[78] [s’abicca], abscondit se.
[79] [destrutte], cruciatas.
[81] [passava Stige colle piante asciutte] Quia impune transibat paludem vel fingitur habere talaria, quibus supervolat aquas, quoniam nihil est velocius eloquentia.
[83] [menando la sinistra inanci spesso] Quia in dextra portabat virgam, qua aperturus erat portam; per quod figuratur quod eloquentia detegit occulta, nudat secreta et removet omnia velamenta verborum.
[84] [e sol di quell'angoscia parea lasso], removendi a se aerem nebulosum, quia grave est adducere veritatem in lucem.
[85] [ch’el era dal ciel messo] Ab effectu novit eum missum e caelo, quia solus sicco pede veniebat et nebulosum aerem serenabat et omnes ante se fugabat. Et bene e celo venisse dicit, quia secundus est planeta et filius Iovis a poetis fingitur, et eloquentia est caeleste donum.
[87] [inchinassi ad esso] Quoniam eloquentia est digna veneration.
[88] [pien di disdegno] Contra illos demones.
[89] [verghetta] Virga denotat potentiam et efficaciam eloquentiae, quae frangit omnia claustra. Immo, quod maius est, vis eloquentiae vincit mortem, sicut narrat Valerius de Egesia philosopho, qui adeo efficaciter persuadebat hominibus mortem, quod aliqui inventi sunt qui, huius mundi volentes miserias effugere, sponte se vita privaverunt.
[92] [solia], in introitu.
[93] [ond'esta], quomodo ista. [s’aletta], notatur, nutritur.
[94] [perché ricalcitrati a quella volia], quia durum est contra stimulum calcitrare.
[96] [v'ha cresciuta dolia] Quia alias animas ab inferno liberavi.
[97] [che giova nele fate dar di cozo] Quia statutum est ut iste debeat pervagari totum infernum.
[98] [Cerbero vostro ben vi ricorda] Ligatus ab Hercule et tractus ad superiora.
[99] [pelato il mento] Propter catenas.
[100] [per la strada lorda], per quam venerat.
[101] [sembiante], signum.
[102] [cui altra cura], quam nostra.
[103] [che quella], quam illa. Per hoc figuratur quod eloquentia non habet servire uni soli, sed diversis hominibus et negotiis; unde convenit mercatori, disputanti et oranti. Unde Mercurius habet locum in omnibus actibus humanis, unde ait Seneca: «magna quidem res et varia est eloquentia, nec sic se alicui indulsit ut tota contigeret; satis felix est qui in aliquam partem eius est receptus».
[105] [securi] Quia prima timebant. [apresso], idest post. [le parole sante] Que locutus est contra demones.
[106] [dentro li entramo] IIII pars, in qua describitur prima poena, quae est hereticorum.
[108] [la condizion che tal fortezza serra] Qui volebam scire conditionem eorum quos tam fortis civitas claudit.
[109] [l'ochio intorno invio], dirigo speculationem intellectus quamprimum dispositus fui ad materiam.
[112] [Sì como] Poena hereticorum est quod stant mortui in sepulcris apertis, de quibus exhalat magnus fetor et ardent igne. Quod moraliter sic interpretatur, quia haeretici mortui sunt quantum ad fidem et, viventes, sepulti, quia eorum vicia occultant; et sepulcra sunt aperta, quia eis non est clausa via redeundi ad civitatem Ecclesiae; et cupercula pendent super eos, quia eorum finalis sententia pendet usque quo possunt resurgere de sepulcris per pocnitentiam; ideo ardent igne, quia eorum conscientia continuo ardore cruciatur; sunt posita iuxta moenia civitatis, quia omnium consortia devitant et ostendit multitudinem et varietatem sepulcrorum per duas comparationes. [Arli] Arli est civitas, quae vulgariter Arclate dicitur, sita super Rhodano, iuxta quam est magna arcarum multitudo. Quae civitas fuit olim caput regni, unde tempore Urbani quinti Carolus modernus fecit se in ea coronari in regem Arclatensem. Civitas est Narbone. [stagna], inundat.
[113] [Pola] Pola civitas est Istriae, ubi est ingens sepulcrorum multitudo et fertur quod ex Sclavonia illuc cadavera sepelienda portabantur; apud quam civitatem est quidam gulfus qui Carnarius dicitur in mari adriatico in finibus Italiae, continens xl milia et est locus periculosissimus.
[114] [che], quod Carnarium. [Italia chiude], ex illa parte terminat Italiam.
[115] [varo], varium.
[117] [el modo v'era più amaro] Mensura poenae est ibi amarior ubi anime cruciantur quam illic ubi tantum sunt ossa sine sensu.
[118] [ché], quoniam. [avelli], sepulcra.
[119] [del tutto], penitus.
[120] [più non chiede] Magis accensum. Nulla ars requirit ferrum magis accensum, ut ars vitri vel ferri vel auri.
[127] [li eresiarche], principes hereticorum.
[128] [d'ogni setta] Multae fuerunt sectae hereticorum, de quibus Augustinus facit unum librum, et quaelibet secta habet hic unam arcam, sicut Nestorius, Arius, Faustus et Fotinus qui diversos errores secuti sunt in fide.
[130] [Simil qui con simil’è] Quia ariani sunt cum Ario, etc.
[131] [più e men caldi], secundum erroris magnitudinem.
[132] [ch'a la man destra si voltò] Ceperunt iter a manu dextra per eam viam, quae est intra domos et moenia civitatis.
[133] [tra martiri], intra tormenta illorum. [alti spaldi], altos muros.