Dati bibliografici
Autore: Guida da Pisa
Tratto da: Expositiones et glose. Declaratio super "Comediam" Dantis. Tomo I
Editore: Salerno, Roma
Anno: 2013
Pagine: 426-441
Incipit VIIII° cantus prime cantice
Inisto vimo cantu prosequitur quod in superiori incepit preambulum, scilicet ad circulum sextum, in quo ponit hereticos tumulatos, et incipit ibi: [106] dentro vi ‘ntramo senz'alcuna guerra, et finit in subsequenti cantu, ibi: lo nostro scender convien esser tardo et cetera. Et tractat in isto cantu principaliter tria: primo de tribus furiis infernalibus, que tenent typum heretice pravitatis; secundo de gorgone, que tenet typum terroris et oblivionis; et tertio de quodam nuntio qui fuit missus de celo ut portas panderet civitatis, qui nuntius tenet figuram sive similitudinem veritatis, que omnia secreta et absconsa revelat.
Sicut in superiori cantu habetur, quando demones clauserunt portas civitatis Virgilio, reversus est ipse Virgilius ad autorem totus melancolicus et quasi totus in mente prostratus, quod attendens et considerans ipse autor totus pusillanimis est effectus. Et ista talis pusillanimitas colorem pallidum in faciem eius pinxit; qui quidem pallor similem colorem quem habebat Virgilius tunc restrinxit. Ideo continuando sic incipit istum cantum:
[1-3]
quel color che viltà di fuor mi pinse
vegendo ’l duca mio tornare in volta
più tosto dentro il suo novo ristrinse,
hoc est: ille color quem pusillanimitas exterius in me depinxit, videndo ducem meum reverti sconfictum, citius suum novum colorem restrinxit interius; et bene dicit ‘novum’ quia sapiens non ita de levi a passionibus commovetur. Et statim illo colore pallido interius ad se tracto, attente se firmavit ipse dux, sicut solet facere auscultans et expectans aliquid, quod videre non potest. Et sic auscultans si veniret — scilicet id quod expectabat — quia a longe videre non poterat propter aerem caliginosum et nebulam spissam, ait ut confortaret autorem: «omnino sine dubio nos vincemus, sin autem… talis fuit punitus. O quantum videtur michi tardum quod id quod expecto huc veniat!». Audiens autem Dantes ista verba Virgilii, quorum principium cum fine minime concordabat, ne momentum aliquod pertransiret quod ipse cum magistro non proficeret, ex quo non ibant, quia aliquid expectabant, ait ad eum: «in istum fundum Inferni descendit unquam aliquis de primo gradu (hoc est de primo circulo) in quo quidem circulo non est alia pena nisi spes protinus detruncata?». Et Virgilius ad eum ait: «raro de nobis, qui habitamus inprimo circulo, in castro scilicet illo aliquantulum luminoso, aliquis vadit per istud iter, per quod nos vadimus modo. Verum est quod una alia vice huc inferius fui adiuratus ab illa cruda Eritone, que antiquitus dum vivebat animas ad sua corpora revocabat; et fecit me intrare, modicum post mortem meam, in illum circulum, ubi habitat Iudas Scarioth, ut extraherem inde unum spiritum quem volebat. Ille enim locus in quem descendi est obscurior et magis elongatus a celo quam locus aliquis infernalis; unde, quia alias inferius huc descendi, bene scio istud iter, etidcirco facio te securum».
Et dum sic autorem huiusmodi locutionibus et demonstrationibus confortaret, dicit ipse autor se vidisse in chacumine unius turris excelse tres furias infernales sanguine tinctas, ydris viridissimis cinctas, et cerastibus coronatas; quarum una vocatur Alecto, altera Thesiphon, et tertia Megera. Que quidem furie, quia succursum de celo missum venire sciebant, cum unguibus pectora sua scindebant, manibus se percutiebant et alta voce Gorgonem clamabant dicentes: «veniat Medusa ut ipsum convertat in lapidem! Male enim fecimus non vindicando nos de Theseo». Tunc Virgilius ait ad Dantem: «volve te retro, et tene visum clausum, quia si Gorgon se ostenderet, et tu eum videres, nunquam posses reverti superius» et, hoc dicto, statim Dantem convertit ad se ipsum, et propriis manibus cooperuit sibi visum. Et quanvis Dantes aliquid oculis discernere non valeret, tamen auditu persensit super aquas stigias unum sonum terribilem, tanto pavore repletum, quod ambe ripe illius paludis ex tali commotione tremebant. Et ille rumor tam terribilis et tam pavidus nichil aliud erat nisi adventus Meduse, que ad clamorem furiarum veniebat ut Dantem in lapidem commutaret. Sed postquam pertransiit talis tremor, Virgilius solvit oculos ipsi Danti, et tunc vidit quendam benignum nuntium super aquas stigias siccis pedibus ambulantem, ante cuius faciem omnes anime que sunt in illa palude submerse, contuse, timore terribili fugiebant; quem cum vidisset Virgilius innuit Danti ut ei inclinato capite reverentiam exhiberet, et ille nuntius sic super aquas stygias ambulando devenit ad ianuas civitatis, quas cum una virgula reserans, ait ad illos demones qui clauserant eas: «o expulsi de celo, gens despecta, unde ista superba arrogantia in vobis allicitur? Cur recalcitratis illi voluntati cui nunquam potest finis esse truncatus? Quid iuvat cum fronte percutere petram? Cerberus enim vester, si bene recolitis, propter huic simile gestat adhuc mentum depilatum et guttur». Et hiis dictis, per viam qua venerat est reversus; et tunc, videntes portas civitatis apertas intus sine impedimento aliquo intraverunt. Quibus ingressis, dicit autor quod tota illa civitas erat plena sepulcris, et sepulcra interius adeo plena flammis, quod nulla ars reperitur in mundo que ferrum magis requirat ignitum. Et de istis sepulcris terribiliter tam ignitis, quia erant omnia opertoria sublevata, exibant ita dure lamentationes quod bene videbantur lamentationes protinus miserorum. Quas voces miseras audiens autor, ait ad Virgilium: «que sunt iste gentes que sepulte in istis archis se faciunt sentiri cum suspiriis dolentibus?», cui ait ipse Virgilius: «hic sunt heresiarche cum eorum sequacibus cuiuscunque secte, et multo plus quam tu credas ex eis sunt iste tumbe replete. Similis hic cum simili est sepultus, et monumenta sunt calida secundum magis et minus, id est secundum quod magis et minus in hoc mundo heretici erraverunt». Et postquam Virgilius assignavit Danti miseram conditionem istius misere civitatis, dicitipse autor quod inter muros et sepulcra iter a dextris arripuerunt, unde ait in textu:
[132-133]
poscia ch’a la man destra si fu vòlto
passamo tra martiri — id est sepulcra — e li alti spaldi, id est altos muros.
[1] Quel color che viltà di fuor mi pinse; iste color, quem pusillanimitas in faciem Dantis pinxit, est color pallidus, qui quidem accidere solet duabus de causis: prima est quando homo interius concipit timorem; secunda est quando concipit amorem. Corpus enim, secundum philosophos, ad conceptionem anime commovetur, nam ad conceptionem rei terribilis totus homo pallescit. Et ratio huius est quia, quando homo timet, totus calor naturalis fugit ad interiora, et sic exterius remanet pallidus ac etiam congelatus; unde poeta: calor exteriora reliquit. Et per istum modum videns autor suum ducem a demonibus sic derisum et quodammodo debellatum, quia erat ei suum iter ita rustice impeditum, ad conceptionem rei tam terribilis totus pavidus est effectus, sicut solent fieri milites pavidi dum vident suum ducem fugere vel timere in prelio. Similiter, quando concipit amorem interius, totus pallescit et frigescit exterius, et hoc etiam propter causam iam superius assignatam. Unde Ovidius: palleat omnisamans: hic est color aptus amanti. Similiter ad conceptionem rei verecunde homo exterius erubescit, et ratio huius est: quando enim homo facit vel recipit aliquod turpe, quod sit verecundia dignum, calor interior ad exteriora procedit ut illum verecundum a se proiciat et expellat. Unde de primo Ovidius in libro Methamorphoseos: heu quam difficile est crimen non prodere vultu! De secundo idem Ovidius eodem libro:
Nays ab his tacuit, pueri rubor ora notavit
(nescit quid sit amor) sed erubuisse decebat,
quia nanque puer ille de turpi requirebatur a Nay, ideo totus in facie apparuit rubicundus.
[7-8]
«Pura noi converrà vincer la punga»
cominciò ei, «se non... tal ne soferse» et cetera;
Virgilius sic turpiter a demonibus debellatus de celo auxilium expectabat, et ideo dicebat: «pur a noi converrà vincer la punga ... sin autem talis fuit punitus ». Vult hic dicere Virgilius: si nos non vincemus, isti qui clauserunt portas terribiliter punientur, quia Cerberus non tantum peccavit in impediendo Theseum, quando momordit Caronem, quantum peccaverunt isti, quando clauserunt ianuas civitatis. Et nichilominus erit nobis tandem civitas patefacta. Sed quia spes que differtur affligit animam, secundum sententiam Salomonis, ideo adiungit ipse Virgilius: [9] oh quanto tard’a me ch’altri qui giunga!
[18] Che sol per pen’ ha la speranza cionca; illi qui habitant in primo circulo nullam aliam penam habent nisi solummodo spem truncatam. Ubi est notandum quod due sunt spes: una secundum naturam, altera secundum gratiam. Spes enim secundum naturam est illa, qua mediante, ex uno iuvene et una iuvene, vel altero iuvene et altero sene, nasciturus filius expectatur. Spes vero secundum gratiam est illa, qua mediante, de ambobus senibus filius generatur, sicut ex Abraham nonagenario et Sarra octogenaria natus est filius, scilicet Ysaach. Et de his duabus spebus ait Apostolus loquens de Abraham, «qui contra spem in spem credidit ut esset pater multarum gentium», id est contra spem nature in spem gratie credidit Abraham ut esset pater multarum gentium, id est ut haberet filium multarum gentium genitorem. Sic eodem modo philosophi et poete et alii qui habitant in primo circulo contra spem gratie, qua privatos omnino se sentiunt, sperant in spem nature vel rationis: non enim dictat lex vel ratio naturalis ut homo, non peccans temporaliter, nedum eternaliter puniatur? Cum itaque illi iusti, qui sunt in primo circulo, iuste et virtuose vixerint in mundo, non debent secundum legem vel rationem humanam eternaliter condemnari; sed lex divina mandat quod quicunque in Christum non crediderit, et baptizatus non fuerit, condemnetur, et sic, contra spem que procedit a gratia, habent spem, sive desiderium, quod oritur a natura; et ideo ait Virgilius supra, quarto cantu, circulo primo:
per tai difetti, non per altro rio,
semo perduti e sol di tanto offesi
che senza speme vivemo in disio.
Et hic ait autor in textu: [18] che sol per pen’ha la speranza cionca.
[22-23]
Ver è ch'altra fiata qua giù fui
congiurato da quella Erittò cruda, et cetera;
ista Ericto fuit quedam mulier de Thesalia, maga et venefica valde magna que, ut scribit Lucanus in vi°, suis incantationibus animas mortuorum ad propria corpora revocabat. Ad hanc enim Erictonem accessit Sextus filius Pompei, volens ab ea scire quem finem habitura erant bella plus quam civilia que in brevi tractanda erant, sive potius finienda, inter Cesarem et Pompeum; etait ei:
o decus Emenidum, populis que pandere fata
queque suo ventura potes devertere cursu,
te precor ut certum liceat michi noscere finem
quem belli fortuna parat. Non ultima turbe
pars ego romane, Magni clarissima proles,
vel dominus rerum vel tanti funeris heres.
Ad cuius preces Ericto unam animam in corpus proprium revocavit, ipsum adiurans ut sibi dicat quid de bello futuro senserit in Inferno. Tunc ille: «vidi Decios Curiosque tristes, flentemque Camillum pro destructione — intelligas: Romanorum — vidi Scipionem qui plorabat pro nepote suo qui erat interficiendus in Libia cum Catone; solum autem Brutum, qui Tarquinum fugavit, vidi gaudentem — quia Brutus, qui erat de domo sua, erat Cesarem occisurus. Tibi autem, Sexte, dico quod ducibus busta parantur: uni in Nilo, alteri vero in Tiberi». Et hoc dicit quia Pompeius eratinterficiendus in Egypto et Cesar in Roma.
[37-39]
Dove in un punto furon dritte ratto
tre furie infernal di sangue tinte
che membra feminili aveno e atto.
Tractaturus autor de sexto circulo, in quo heretica pravitas est sepulta, primo ponit tres infernales furias se vidisse eiulantes, flentes et alta voce Medusam vocantes. Ad quorum omnium notitiam est notandum quod iste tres furie gerunt typum et figuram heretice pravitatis. Nulla enim pravitas est ita prava et ita periculosa sive procedat a corde, sive procedat ab ore, sive procedat ab opere, sicut hereticorum (sive Paterinorum) nequitia; de qua ait Leo Papa in epistula ad Flavianum Costantinopolitanum contra Euticen hereticum: «quid iniquius quam impia sapere et sapientioribus doctioribusque non credere?».
Tres autem ideo furie sunt quia tres sunt hereticorum prave et periculose nequitie. Nam prima procedit a corde: impia scilicet sapere et impia credere; secunda procedit ab ore: Divinam Scripturam falsis expositionibus exponere et predicare; tertia vero procedit ab opere: simplices animas sub pretextu salutis in errorem inducere. Hiis tribus pravis nequitiis correspondent nomina furiarum; nam Alecto correspondet prave cogitationi, interpretatur enim Alecto ‘impausabilis’, id est mala et prava cogitatio. Thesiphone correspondet prave locutioni; interpretatur enim Thesiphone ‘supposita vox: nam ‘thesis’ grece, latine ‘positio’, ‘phonos’ vero ‘vox’ interpretatur; inde Thesiphone, id est: ‘mala et prava locutio’. Megera vero correspondet prave operationi; interpretatur enim Megera ‘magna in malo constantia’.
Unde versus:
mentes, verba, manus: Alecto corda flagellat,
Thesiphone verba corrumpit, Megera manus;
Item alii versus:
excitat Alecto mentes, ad iurgia linguas
Thesiphone stimulat, ad turpia facta Megera.
Medusam autem ideo vocant, quia terrorem et oblivionem immittere sibi volunt, quia, videndo autor ipsam, que Gorgon alio nomine nuncupatur, totus territus extitisset, et ex terrore fuisset sibi oblivio subsecuta. Interpretatur enim Medusa ‘terror’, et Gorgon ‘oblivio’. Ideo, ut Dantes Inferni secreta non videat, sibi terrorem conantur immittere et, ut ca que iam viderat aliis revelare nequeat, conantur ipsum in oblivionem inducere. Ex terrore enim nascitur oblivio, idcirco fingitur Medusa homines in lapides convertisse, quia terror aufert homini interius consilium atque mentem, exterius vero potentiam sensuum et membrorum. Unde Iulius Celsus: «terror — inquit - hominibus consilium mentemque eripit, et membra debilitat». Mos itaque est omnium hereticorum eorum nequitias et pravitates semper occultas tenere, et ab oculis bonorum et catholicorum protinus occultare. Et sic verificatur in eis illud Evangelicum: «qui male agit odit lucem», et Iob: «oculus adulteri observat caliginem».
Quidam autem istas furias dicunt esse tres in homine passiones: scilicet concupiscentiam, cupiditatem et iram, quibus Deus imposuit certos terminos sive leges, videlicet ut homo utatur concupiscentia ad filiorum procreationem, cupiditate ad necessariorum procurationem, ira vero ad subditorum correctionem. Si vero homo istos terminos excedit, tunc iste passiones iam non passiones sed furie appellantur; quia, ut ait Lactantius, nisi reprimantur et refrenentur faciunt furiosum hominem et insanum. Nam libido adeo insanit et furit quod trahit hominem aliquando ad bestiales etiam voluptates. Exemplum habemus in libro Regum de Amon filio David, qui, bestiali furens voluptate, suam germanam Thamar virginem violavit. Cupiditas etiam facit ita hominem insanire quod de fido socio et amico seu fratre facit multotiens non solum inimicum sed etiam proditorem. Exemplum in ystoriis Romanorum de Romulo, qui fratrem suum Remum callide occidi mandavit. Unde Ovidius: fraterno primi maduerunt sanguine muri Ira vero in tantum furit quod multotiens in sua viscera retorquetur, sicut de Romanis habemus, qui, tempore plus quam civilis belli, gladios hostiles in sua viscera retorserunt. Unde Lucanusin primo:
qui furor, o cives, que tanta licentia ferri
gentibus invisis Latium prebere cruorem?
Et de istis tribus furiis ait Beatus Ysidorus viii° libro Ethymologiarum: «aiunt pagani tres furias crinitas serpentibus, propter tres effectus qui in animis hominum multas perturbationes gignunt: ira, que vindictam cupit; cupiditas, que desiderat opes; libido, que appetit voluptates. Que ideo furie appellantur eo quod stimulis suis mentem feriant, et quietam esse non sinant». Et secundum istam intentionem non referuntur iste furie solum ad hereticos, ut in superiori expositione patet, sed etiam ad omnes universaliter peccatores, qui istis passionibus tanquam furiis agitantur. Sed autor videtur primam intentionem habuisse, ex quo ipsas furias collocat in meniis civitatis, ubi stant heretici tumulati, ac etiam propter interpretationes tam in diffinitionibus quam in versibus superius assignatas.
[40] E con idre verdissime eran cinte; ydre sunt serpentes aquosi; nam ‘ydor’ grece latine dicitur ‘aqua’. Et signant isti serpentes aquosi duo peccata principaliter in hereticis: primum est venenosa locutio, quia serpens venenum portat in ore; unde Psalmus: «venenum aspidum sub labiis eorum». Secundum est lasciva et luxuriosa operatio, qua quidem cincti et circuncincti sunt heretici, et maxime epycuri, qui summam felicitatem ponunt in delectatione carnali. Contra quos ait Dominus in Evangelio: «sint lumbi vestri precincti»; ubi ait beatus Gregorius: « lumbos enim precingimus cum carnis luxuriam per continentiam coartamus».
[41] Serpentelli, ceraste aven per crine; Cerastes est serpens parvus et cornutus, et dicitur a ‘ceros’, quod est cornu; de quibus cerastibus illud idem sentit Statius, ubi loquitur de Thesiphone, primo libro Thebaydos, dicens: centum illi stantes umbrabant hora ceraste. Et Seneca primo libro Tragediarum: seva Thesiphone caput /vallata serpentibus; et Claudianus libro primo, ubi loquitur de Alecto ait:
Alecto stetit in mediis vulgusque tacere
iussit et obstantes in tergum repulit angues
perque humeros errare dedit;
et eodem libro, ubi loquitur de Megera, ait: illa ubi ceruleo crines connexuit angue. Et signant isti serpentes cornuti venenosam hereticorum nequitiam, qua tanquam cornibus impugnant agnitam veritatem.
[44-46]
De la regina de l'eterno pianto
«guarda — mi disse — le feroci Erine:
questa è Megera»;
potest hic merito queri, cum sint tres furie - scilicet Alecto, Thesiphone et Megera - quare Megera eterni luctus regina vocatur; respondeo: peccatum enim quanto hic est maius tanto maiorem penam et luctum in Inferno meretur, iuxta illud: «quantum se glorificavit et in delitiis fuit, tantum date ei tormentum etluctum». Etiuxta illud: «secundum mensuram delicti erit et plagarum modus»; cum itaque Megera peccatum inique operationis importet, merito eterni luctus regina vocatur; interpretatur enim, ut dictum est, ‘magna in malo constantia’, non enim prava cogitatio, nec prava locutio sed prava operatio hominem hereticum facit. Unde beatus Augustinus: «error non facit hereticum, sed erroris defensio»; et ideo bene Claudianus ipsam Megeram tanquam reginam dicit in Inferno sedere; ait enim de ipsa libro primo: improba mox surgit tristi de sede Megera.
[48] E tacque a tanto; verba sunt Dantis loquentis de Virgilio, quam quidem clausulam sic expone: Virgilius enim demonstravit ac etiam denominavit illas tres furias ipsi Danti, dicens: «illa que est in medio est Thesifone, illa que esta sinistris est Megera, illa vero que est a dextris est Alecto, et sic prima est Alecto, secunda Thesyphone, tertia vero Megera». Et hiis dictis siluit Virgilius. Ideo ait autor in textu: e tacque a tanto.
[52] Vegna Medusa si ’l farem di smalto!; furie infernales, videntes descendere ad considerationem Inferni hominem sapientem, Medusam invocant alta voce, ut suo aspectu homo carneus in lapidem commutetur, ne secreta que sunt in illa civitate sepulta videat, et nec aliis revelare queat. Ubi notandum est quod quidam rex nomine Phorcus habuit quandam filiam que dicta est Medusa sive Gorgon. Huic Meduse pater regnum reliquit, que sua pulcritudine intuentes totaliter dementabat. Unde fabulose ponit Ovidius ipsam Medusam homines in lapidem convertisse, sed re vera quedam lasciva mulier fuit, que tanta pulcritudine pollebat, quod quicunque eam aspiciebat extra mentem statim fiebat. Hanc autem Medusam, ut ponit Magister in Ystoriis scolasticis, Perseus filius regis Athenarum interfecit; ait enim sic super librum Iudicum: «Perseus Gorgonam occidit meretricem que ob nimiam pulcritudinem speculatores suos mentis impotentes reddebat».
Huius autem Meduse, dico fabulas consectando, incredibilis pulcritudo et fama divitiarum excitaverunt Perseum qui in manu potenti regnum ipsius Meduse intravit, regnum cepit, caput illi amputavit, ventrem eius ense aperuit, ex cuius sanguine, ut poetarum fabule ponunt, ortus est quidam equus alatus, qui vocatus est Pegasus, qui equus ad montem Elycon currens ungula fodit terram, et fontem Musarum et poetarum produxit. Allegorice per Medusam sive Gorgonem accipimus terrorem et oblivionem, quibus Perseus, id est homo sapiens, caput amputat, dum tenaci memorie, terrorem fugiens, semper intendit. Mortua autem oblivione pariter et terrore, Pegasus oritur, qui, secundum Fulgentium, fama eterna interpretatur; qui ideo alatus dicitur quia fama omnia visibilia et invisibilia cursu veloci perlustrat. Ad montem autem Elycon dicitur cucurrisse quia semper fama sapientiam querit. Nam ex sapientia fama oritur, et orta sapientiam querit; et postquam quesiveritipsam sapientiam, aliis propinare procurat. Unde bene Pegasus cx sanguine, id est ex morte terroris et oblivionis, oritur, et ad montem sapientie currit, et fontem sapientie ungula, id est sua investigatione, producit. Qui quidem fons etiam Pegasus, id est eterna memoria, nuncupatur; unde non absurde furie Medusam clamant, ut suo aspectu Dantes in lapidem convertatur, ut Inferni secreta non videat, et que iam vidit oblivioni tradere non omittat. Et sic videmus quod non solum in principio sue visionis ferarum aggredientium sed etiam in medio impedimenta sustinuit perstrepentium furiarum, innuens per hoc quod homo in principio et in processu sui operis a bono opere impeditur, sed tamen propter impedimenta a bono incepto resilire non debet.
[54] Mal non vengiamo in Testo l'assalto; ystoria talis est: Theseus et Piritous, secundum quod scribit Ovidius vi libro Methamorphoseos, iactaverunt se quod non nisi filias Iovis ducerent in uxores, quapropter Theseus Elenam reginam Grecorum, germanam scilicet Castoris et Pollucis, rapuit, sed Castor et Pollux, capta matre Thesei, suam sororem rehabuerunt. Piritous vero, cum nullam filiam Iovis invenire posset in terris, descendit ad Inferos cum Theseo, ut raperet inde Proserpinam, et suo matrimonio copularet. Iste enim due, Helena scilicet et Proserpina, a poetis finguntur filie Iovis fuisse; de prima ait Ovidius in libro Epistularum: o viro digna Iove, ni Iove nata fores; de secunda aitidem Ovidius in libro Methamorphoseos ubi inducit Cererem matrem ipsius Proserpine loquentem cum Iove:
ante Iovem sparsis stetit invidiosa
capillis «pro» que «tuo supplex veni tibi, Iupiter», inquit
«sanguine proque tuo. Si nulla est gratia matris
nata patrem moveat».
Illi autem ambo, scilicet Theseus et Piritous, fuerunt ibi retenti et gravi et diro supplicio cruciati. Tandem Piritous absolvitur, et liber sine coniuge abire inde permittitur. Qui ad Herculem ivit, et Theseum religatum a furiis nuntiavit. Sed Magister ystoriarum dicit quod Pyritoum Cerberus devoravit. Tunc Hercules cum clava descendit ad Inferos pro liberatione Thesei, et a Carone navigio est deductus. Cerberus autem, videns quod Caron hominem carne vestitum in navigio duceret, ipsum Caronem gravi morsu momordit, quod videns Hercules Cerberum traxit foras, et adeo ipsum clava percussit quod fecit ei spumam vomere venenosam, et sic Theseum ab Inferis liberavit. Ideo furie dicunt: mal non vengiamo in Teseo l'assalto, id est male fuit factum quod non vindicavimus in Theseum insultum quem fecit, quia si ipsum convertissemus in lapidem, Pyritous pro auxilio Herculis non ivisset. Et ideo, ante quam isti aliquis veniat in succursum, ipsum per aspectum Meduse in lapidem convertamus.
[61-63]
O voi ch’avete li ‘ntelletti sani
mirate la dottrina che s'asconde
sotto ’l velame delli versi strani,
doctrina ista que absconditur sub velamine licterali non est aliud nisi allegoricus intellectus, qui in Gorgonis fabula continetur, que quidem fabula et eius allegoria est superius cxarata.
[64-65]
E già venia su per le sucide onde
un fracasso d’un suon pien di spavento,
iste sonus pavore plenus et omnia frangens non erat aliud nisi illa maledicta Medusa, que ad clamorem furiarum cum tanto impetu veniebat, ut autorem in lapidem commutaret.
[73] Li occhi mi sciolse; postquam ille sonus terribilis et horribilis pertransivit, Virgilius solvit autori oculos, et ait ad eum: «dirige nervum oculi super illam spumam antiquam et vide»; et tunc dicit autor se vidisse unum nuntium benignum missum de celo super aquas stigias siccis pedibus ambulantem, ante cuius faciem omnes illi maligni spiritus fugiebant; qui, cum ad portas civitatis venisset, cum una virgula quam gestabat in manu ipsam portam aperuit, demones qui ipsam clauserant increpavit, et cis liberum introeundi aditum demonstravit. Iste enim angelus tenet figuram et similitudinem veritatis, que omnia secreta et abscondita producit in lucem, et de hoc ait veritas in Evangelio: «nichil secretum quod non reveletur, et absconditum quod non sciatur»; nullum enim secretum fuit in Inferno quod iste poeta nesciverit, et nullum absconditum quod sibi non fuerit revelatum.
[97] Che giova ne le fata dar di cozzo?; more antiquorum poetarum loquitur hic autor, qui ponunt quod omnia veniunta fato, id est a constellationibus. Dicunt enim quod id quod constellatio tibi dictat de necessitate omnino evenire oportet; unde Ovidius: certa prius eram, sed me mea fata trahebant. Isto itaque modo, sed non ista intentione, loquitur hic autor; non enim credit Christianus poeta a fato vel constellationibus aliquid provenire quod Sacre Scripture vel libero repugnet arbitrio, sed omnia que eveniunt a voluntate credit evenire divina; unde ait superius in textu:
[94-96]
perché ricalcitrate a quella vollia
a cu’ non puote ’l fin mai esser mozzo
e che più volte v'ha cresciuta doglia?;
et sequitur: [97] che giova ne le fata dar di cozzo, ac si dicat: quid iuvat voluntati contrariare divine? Et ponit exemplum de Cerbero qui, volens divine contra- dicere voluntati, ab Hercule fuit in barba terribiliter depilatus; unde sequitur:
[98-99]
Cerbero vostro, se ben vi ricorda,
ne port’ ancor pelato ’l mento e ’l gozzo;
ystoria talis est: quando enim Hercules pro liberatione Thesei descendit ad Inferos, quia Cerberus Caronem momordit, ideo ipsum Hercules traxit foras, et adeo ipsum depilavit et clava sua percussit quod ei spumam vomere fecit. De qua percussione ait Seneca primo libro Tragediarum:
victrice magnum dextra robur gerens
huc nunc et illuc verbere assiduo rotat;
et in x° ait idem Seneca:
visum Herculem canis Inferorum
fugit abruptis trepidus catenis.
[127] Qui son li eresiarche; heresiarcha est princeps hereticorum, sicut Arrius princeps Arrianorum, sicut Sabellius Sabellianorum, sicut Manicheus Manicheorum et sic de aliis.
[130] Simile qui con simile è sepolto; sicut enim similes fuerunt in culpa ita similes sunt in pena, et qui plus errando peccavit, plus habet calidam sepulturam, et qui minus, minus; unde sequitur in textu: [131] e’ munimenti son più e men caldi.
Iste nonus cantus continet unam questionem, tres comparationes et tria notabilia. Questio talis est:
[16-18]
in questo fondo de la trista conca
discese mai alcun del primo grado
che sol per pen’ ha la speranza cionca?
hic interrogat autor Virgilium utrum aliquis de primo circulo, ubi pro pena est solummodo spes truncata, unquam descendit in alios circulos subsequentes. Quam responsionem require superius. Sed quia illa est licteralis accipe nunc moralem: raro enim accidit quod homo sapiens et virtuosus de statu suo sublimi et luminoso descendat in statum infimum et tenebrosum. Unde aiebat Seneca: «si scirem Deos ignoscituros et homines ignoraturos adhuc dedignarer peccare».
Prima comparatio:
[64-72]
e già venia su per le torbide onde
un fracasso d’un suon, pien di spavento,
per cui tremavan amendue le sponde,
non altrimenti fatto che d’un vento
impettioso per li aversi ardori,
he fier la selva e senz’ alcun rattento
li rami schianta, abbatte e porta fuori;
dinanzi polveroso va superbo
e fa fugir le fiere e li pastori: lictera plana est.
Secunda comparatio:
[76-81]
come le rane innanzi la nimica
biscia per l’acqua si dileguan tutte
fin ch'a la terra ciascuna s'abbica
vid’io più di mill’anime distrutte
fugir cosi dinanzi ad un ch'al passo
passava Stige con le piante asciutte.
Tertia comparatio:
[112-114]
si come ad Arli, ove Rodano stagna,
si come a Pola, presso del Carnaro
ch’Italia chiude e suoi termini bagna;
volens autor designare nobis multitudinem sepulcrorum, quibus est plena civitas infernalis, comparat ipsa sepulcra eterna ad sepulcra que sunt in duabus mundi partibus constituta: prima sunt extra civitatem Arelatensem, in quadam planitie: in illa scilicet parte ubi Rodanus descendit in mare; et dicitur quod illa sepulcra pluit Deus de celo ad orationem Karoli magni. Karolus enim Magnus debellavit in illa planitie maximam multitudinem paganorum, sed quia multi Christiani in illo prelio ceciderunt, rogavit Karolus Deum ut fideles ab infidelibus discernere posset, ad hoc ut eos valeret tradere sepulture. Et tunc ad preces suas tot sepulcra ceciderunt de celo quot erant fideles ab infidelibus trucidati, et angelorum ministerio omnia illa Christianorum funera invenit ipse Karolus suis posita sepulturis.
Alia vero sepulcra sunt prope quandam civitatem que est in finibus Ytalie, que dicitur Pola, in quadam scilicet planitie iuxta Quarnarum, in qua est etiam multitudo maxima sepulcrorum. Quorum sepulcrorum causa vel notitia non habetur. Exemplificat igitur autor et dicit quod quemadmodum illa duo loca sunt plena sepulcris ita illa civitas infernalis est plena undique sepulturis.
Primum notabile:
[1-3]
quel color che viltà di fuor mi pinse,
vegendo ’l duca mio tornare in volta
più tosto dentro il su’ novo ristrinse.
In isto notabili duo moralia continentur: primum est quod cum aliquis dux sive capitaneus alicuius exercitus sive gentis timorem ostendit in facie, facit suos milites timidos atque viles, quod totum contrarium faciunt boni duces; nam si in corde timent audaciam ostendunt in facie, sicut ponit exemplum Virgilius de Enea primo Eneydorum dicens: spem simulat vultu, premit altum corde dolorem.
Secundum est quod bonus dux sive capitaneus quando videt suos milites perturbari sive timere statim suum timorem palliat et occultat, sicut fecit Virgilius, qui videns Dantem pallidum in facie, statim colorem similem quem habebat interius ad se traxit, ideo ait: «lle color, qui michi timiditatem depinxit exterius, videndo meum ducem reverti sconfictum, suum colorem novum restrinxit interius»; et bene dicit ‘novum’, quia magna novitas est quando unus sapiens dux, maxime in multis expertus, timet in corde, vel in facie perturbatur.
Secundum notabile:
[94-96]
perché ricalcitrate a quella vollia
a cui non puote l fin mai esser mozzo
e che pit volte v'ha cresciuta dollia?
In hoc notabili demonstratur quod stultum est ac etiam vanum recalcitrare illi voluntati cui finis truncatus esse non potest; ideo dixit Dominus Saulo: «durum est tibi contra stimulum calcitrare».
Tertium notabile: [97] che giova ne le fata dar di cozzo?; quando res que percutitur est fortior quam illa que percutit, tunc illa que percutit leditur, non percussa; similiter, cum nos divine voluntati recalcitrare velimus, cum ipsa divina voluntas sit fortior nobis, non ipsam ledimus sed nos ipsos; ideo ait: Che giova ne le fata dar di cozzo?
Et sic patet nonus cantus prime Cantice.